Pico della Mirandola, Conclusiones (1486) SectionsThe thirteen condemnedScholarshipMethod

2> Philosophical, against the common view

80 theses; 80 verified, 0 in draft.

thesisLatinstatus
2>1Potest a specie in sensu exteriori existente immediate abstrahi species uniuersalis.verified
2>2Intentio secunda est ens rationis, habens se per modum formae qualitatiue, ab operatione intellectus proueniens consequutive, non effectiue.verified
2>3Nec prima intentio nec secunda intentio alicubi sunt subiectiue.verified
2>4Est deuenire in corporibus ad aliquid quod ita corporaliter locat quod corporaliter non locatur, et illud est ultima sphera, sicut in intelligibilibus est deuenverified
2>5Singulare non intelligitur ab intellectu, nec secundum ueritatem, nec secundum etiam opinionem Aristotelis, Commentatoris, et Thommae.verified
2>6Licet intellectus non intelligat singulariter, ab ipso tamen est quod perfecte cognoscatur singulare.verified
2>7Quaelibet res, quaecunque sit illa, in puritate sui esse constituta est intelligens, intellectus, et intellectum.verified
2>8Ex praedicta conclusione habetur quare materia sit principium incognoscibilitatis et intellectus agens cognoscibilitatis.verified
2>9Illa dicitur actio immanens quae non est subiectiue in illo quod passiue per eam denominatur, et per hoc distinguitur a transeunte.verified
2>10Omnis alius modus praeter eum quem dixit praecedens conclusio est insufficiens ad distinguendum actionem immanentem a transe/unte. <15v/ 16r»verified
2>11Cum dicit Auenrois non esse aliud medium ad probandum abstractum praeter aeternitatem motus, non intelligit de quocunque abstracto, sed de eo quod ultimato gradverified
2>12Esse corporeum non habet res ab aliqua forma substantiali uel graduverified
2>13Sex transcendentia quae ponit communis doctrina_a iunioribus latinis sunt efficta; ea et graeci peripatetici, et princeps eorum Aristoteles nescit.verified
2>14Necessarium est apud Aristotelem primam causam mouere de necessitate.verified
2>15Impossibile estet omnino irrationale apud Aristotelem omnia euenire de necessitate, respectu cuiuscunque causae illa necessitas accipiatur.verified
2>16Tractatus suppositionum ad logicum non pertinet.verified
2>17Non potuit mundus esse a deo ab aeterno efficienter efficientia uera, quae est reductio de potentia ad actum.verified
2>18Potuit produci, et fuit de facto secundum Aristotelem et Commentatorem productus, ab aeterno mundus a deo efficientia quae est naturalis fluxus et effectualis cverified
2>19Qui negat coelum esse animatum, ita ut motor eius non sit forma eius, non solum Aristoteli repugnat, sed totius philosophiae fundamenta destruit. uverified
2>20In actibus nostri intellectus non est successio ratione potentiarum sensitiuarum et deseruientium, ut credunt moderni, sed eo: quia rationalis est.verified
2>21Notitia de nouo acquisita fit ex praecedenti cognitione tanquam ex termino a quo, et tanquam ex causa effectiua partiali, formali, directiua, et tanquam ex causverified
2>22Ille habitus est practicus qui est formaliter regulatiuus alicuius operationis habituati.verified
2>23Habitus habet esse practicum et speculatiuum ab obiecto relato ad subiectum in quo est. Intellectus autem dicitur practicus uel speculatiuus a fine quem sibi prverified
2>24Habitus practicus a speculatiuo finibus distinguitur.verified
2>25Praxis est operatio quae non est formaliter cognitio, et potest esse recta_et non recta, rectificabilis per habitum, ut per partiale rectificationis effectiuum verified
2>26Practicum et speculatiuum sunt differentiae accidentales habitus.verified
2>27Theologia uiatoris, ut uiatoris est, simpliciter practica dicenda est.verified
2>28Totam medicinam practicam esse, et ut uerum asserimus, et ut consonum dictis ac sententiae Auenrois.verified
2>29Logica est practica.verified
2>30Sensus communis non est distinctus a sensu uisus, auditus, odoratus,verified
2>31Non dari species intelligibiles a phantasmatibus abstractas et ut ueram, et commentatoris et Alberti sententiam, asserimus.verified
2>32In omni quaestione per demonstrationem scibili, oportet praecognoscere quid subiecti et passionis, non intelligendo per quid, quid nominis, ut intelligunt exposverified
2>33Possibilis est regressus a causa ad effectum negatione quam somniat Burleus.verified
2>34Tenentes minima naturalia in qualitatibus, non propterea habent negare motum alterationis fieri in tempore successiue.verified
2>35Necessarium est tenere secundum Auenroem quod forma generis sit realiter alia a forma speciei, nec oppositum stat cum principiis doctrinae suae.verified
2>36Demonstratio Aristotelis in .vii. Physicorum, quod omne quod mouetur mouetur ab alio, nihil probat eorum quae uel Thommas, uel Scotus, uel Egidius, quem sequituverified
2>37Demonstratio .vii. Physicorum probat euidenter quod coelum non mouetur a se, datis principiis Auenrois ueris utique et firmissimis.verified
2>38Ordo librorum naturalis philosophiae ab Aristotele tradite est iste: Liber Physicorum, coeli et mundi, de generatione, metheororum,/mineralium, de plantis, de gverified
2>39Omnis uia saluans dictum Aristotelis quod uenti orientales sint calidiores occidentalibus, praeter uiam animationis coeli, est friuola et nulla.verified
2>40Nec ab Aristotele nec ab expositoribus adducte rationes de salsedine maris sunt sufficientes, nec potest ulla maxime stante mosaica ueritate sufficientior assigverified
2>41Nulla pars coeli differt ab alia secundum lucidum et non lucidum, sed secundum magis et minus lucidum.verified
2>42Modus ab Aristotele datus quomodo calefiant inferiora a superioribus nullo modo rectus apparet.verified
2>43Haec duo stant simul, et ambo credo simul esse uera, et quod ratio Auenrois in commento ultimo primi Physicorum contra Auicennam concludat, et quod, cum hoc, raverified
2>44Si intelligentias esse in genere secundum Aristotelem dixerit Thommas, non minus sibi quam Aristoteli repugnabit.verified
2>45Si unitas generis non est solum ex parte concipientis, sed etiam ex parte concepti, necesse est quaecunque sunt in eodem genere logico esse in eodem genere physverified
2>46Scientia est realiter relatiua, et scibile ad eam per accidens refertur.verified
2>47Tenendo communem modum doctorum, quod scilicet de deo aliquid formaliter praedicetur, dico duas conclusiones proximas, quarum haec est prima: quod solus deus itverified
2>48Secunda: Deus ideo non est in genere quia est substantialiter substantia.verified
2>49Ponere differentiam inter simitatem et albedinem aut consimilia accidentia per hoc, quod illud separabile sit, illud inseparabile/a certo subiecto,verified
2>50Differentia quae inter suprascripta accidentia apparet ex sola uoluntaria nominum impositione originatur.verified
2>51Necessarium est dicere secundum Auenroem quod substantia est de intrinseca quiditate accidentis, et est opinio et Arıstoteli et philosophiae maxime consona.verified
2>52In definitione substantiarum naturalium non esse ponendam materiam, et Auenroi et Alberto consentanea sententia est.verified
2>53Si Thommas dixerit in intelligentiis secundum Aristotelem esse accidentia, non Aristoteli modo, sed sibiipsi contradicet.verified
2>54Iste propositiones sunt concedende ut omnino uere: Materia prima fit asinus, bos, et similia.verified
2>55In composito materiali non sunt duae praecisae entitates et distinctae, sed una entitas.verified
2>56Sonum non ex motu aeris intercepti inter duo corpora se percutientia, ut tenet Aristoteles_et expositores eius, sed ex contactu tali talium uel talium corporum,verified
2>57Rationes quas adducunt peripatetici ad probandum quod in causis essentialiter ordinatis non eatur in infinitum, non conuincunt de necessitate falsitatem positi.verified
2>58Virtutem sensitiuam sensus communis, sicuti non a uirtutibus sensitiuis sensuum exteriorum, ut dixit conclusio .xxx., ita nec a uirtutibus sensitiuisverified
2>59Dico omnes qualitates elementorum symbolas_esse diuersarum specierum.verified
2>60Si qua est ponenda figura quarta syllogismorum, illa est ponenda quam Galienus ponit, non quam et Franciscus Maironis et Petrus Mantuanus pueriliter confinxerunverified
2>61De materia ut ex ea per se fiunt res tractare methaphysicum, physicum autem ut ex ea res fiunt per accidens, habemus dicere secundum doctrinam Aristotelis.verified
2>62Dictio exclusiua, addita uni relatiuo, correlatiuum non excludit.verified
2>63Non debet concedi partem in toto quantitatiuo a suo toto esse / aliquo modo actu distinctam.verified
2>64Opinio quae Auicennae ascribitur, quod illud unum, quod cum ente conuertitur sit unum quod est principium numeri, et ita consequenter quod unaquaeque res sit unverified
2>65Licet potentia intellectiua in nobis sit accidens, in angelis tamen est substantia.verified
2>66Formalitas est actualitas apta per se perficere possibilem intellectum.verified
2>67Si ex concursu elementorum fiat mixtum, quocunque modo ponantur elementa manere immixto, fiet mixtum ex elementis_ut ex materia digesta, a calido spirituali_uapverified
2>68In omnibus infra deum eadem est materia secundum essentiam, diuersa secundum esse.verified
2>69Quiditates physicarum naturarum, adequato concepto et proprio, concipi possunt sine accidentibus, siue a methaphysico siue a physico considerentur.verified
2>70Corpus organicum, quod est materia animae_et ponitur in diffinitione eius ab Aristotele, est corpus et organicum per formam essentialiter distinctam ab anima euverified
2>71Secundum omnes philosophos dicendum est deum necessario agere quicquid agit.verified
2>72Qui dubitat ex intelligibili et intellectu magis uere et substantialiter fieri unum quam ex materia et forma materiali, non est philosophus.verified
2>73Tenendo opinionem de anima intellectiua quam tenet Commentator, uidetur mihi rationabiliter tenendum illam animam nullius accidentis esse subiectum; et positionverified
2>74Dico secundum Thommam dicendum esse in actu reflexo intellectusverified
2>75Diffinitio naturae coelestia comprehendit, et ly et copulatiue tenetur et non disiunctiue.verified
2>76Sicut quilibet philosophus habet dicere quod uirtutes sensitiue / sunt in corde, ita quilibet medicus habet dicere quod sint in cerebro.verified
2>77Quod dicitur a communi schola philosophantium omnium latinorum de prima operatione intellectus error est, quia non est alia operatio partis rationalis quar illaverified
2>78Accidentia nullo modo debent dici entia, sed entis.verified
2>79Sex principia sunt formae absolutae.verified
2>80Siqua est lingua prima et non casualis, illam esse Hebraicam multis patet coniecturis.verified