Thesis 2>43
Latin
Haec duo stant simul, et ambo credo simul esse uera, et quod ratio Auenrois in commento ultimo primi Physicorum contra Auicennam concludat, et quod, cum hoc, rationes Auicennae ad probandum primum principium sunt bonae et efficaces.
English
These two things stand together, and I believe both are true at once: both that Averroes's argument in his last comment on the first book of the Physics concludes against Avicenna, and that, together with this, Avicenna's arguments for proving the first principle are good and effective.
Sense checked; no further crux.
Farmer's cross-references
- 2.21 Non est sub eadem specie angelorum plurificatio.
- 2>2 Intentio secunda est ens rationis, habens se per modum formae qualitatiue, ab operatione intellectus proueniens consequutive, non effectiue.
- 2>3 Nec prima intentio nec secunda intentio alicubi sunt subiectiue.
- 2>44 Si intelligentias esse in genere secundum Aristotelem dixerit Thommas, non minus sibi quam Aristoteli repugnabit.
- 2>45 Si unitas generis non est solum ex parte concipientis, sed etiam ex parte concepti, necesse est quaecunque sunt in eodem genere logico esse
- 3>2 Non possumus dicere quod de re precisissime sumpta aliquid praedicetur praedicatione proprie dicta.