Thesis 2>36
Latin
Demonstratio Aristotelis in .vii. Physicorum, quod omne quod mouetur mouetur ab alio, nihil probat eorum quae uel Thommas, uel Scotus, uel Egidius, quem sequitur Iohanes de Gandauo, uel Gratiadeus, uel Burleus, uel alii quos ego legerim intendunt, sed tantum, quod optime dixit Commentator, a latinis omnibus expositoribus male intellectus, et est quod in quolibet moto motor est alius a mobili uel secundum naturam uel secundum subiectum.
The sheet's line-break hyphenation 'subie-/ctum' is repaired to 'subiectum'.
English
Aristotle's demonstration in book seven of the Physics — that everything moved is moved by another — proves none of what Thomas, or Scotus, or Giles (whom John of Jandun follows), or Gratiadeus, or Burley, or any of the others I have read intend by it, but only what the Commentator said best, and which all the Latin commentators have misunderstood: namely, that in whatever is moved the mover differs from the thing moved either in nature or in subject.
Sense checked; no further crux.
Farmer's cross-references
- 2.37 Grauia et leuia a nullo alio motore mouentur quam uel a generante uel a remouente prohibens.
- 2>37 Demonstratio .vii. Physicorum probat euidenter quod coelum non mouetur a se, datis principiis Auenrois ueris utique et firmissimis.
- 7.2 Vna est anima intellectiua in omnibus hominibus.
- 7.3 Foelicitas ultima hominis est cum continuatur intellectus agens possibili_ut forma; quam continuationem et latini alii quos legi et maxime I
- 7.4 Possibile est tenendo unitatem intellectus, animam meam, ita particulariter meam ut non sit mihi communis cum omnibus, remanere post mortem.
- 7.7 Deus primum mobile non solum ut finis, sed ut uerum efliciens et proprius motor mouet.
- 7.8 Quilibet motor coeli est anima sui orbis, faciens cum eo magis unum substantialiter, quam fiat ex anima bouis et sua materia.