Thesis 7.8
Latin
Quilibet motor coeli est anima sui orbis, faciens cum eo magis unum substantialiter, quam fiat ex anima bouis et sua materia.
English
Each mover of a heaven is the soul of its own sphere, forming with it a more substantial unity than is formed from an ox's soul and its matter.
Farmer's cross-references
- 15.1 Si coelum inanimatum esset, esset quocunque animato corpore ignobilius, quod dicere impium est in philosophia.
- 15.4 Deus mouet coelum ut finis.
- 18.2 Cuilibet coelo praeter animam quae mouet eum efficienter, propria assistit intelligentia, quae illum mouet ut finis, ab anima tali secundum
- 18.5 Numerus abstractorum de quo agit Aristoteles in duodecimo Methaphysicae, non est numerus motorum, sed numerus intelligentiarum, quae sunt fi
- 2.37 Grauia et leuia a nullo alio motore mouentur quam uel a generante uel a remouente prohibens.
- 2>19 Qui negat coelum esse animatum, ita ut motor eius non sit forma eius, non solum Aristoteli repugnat, sed totius philosophiae fundamenta dest
- 2>36 Demonstratio Aristotelis in .vii. Physicorum, quod omne quod mouetur mouetur ab alio, nihil probat eorum quae uel Thommas, uel Scotus, uel E
- 2>37 Demonstratio .vii. Physicorum probat euidenter quod coelum non mouetur a se, datis principiis Auenrois ueris utique et firmissimis.
- 7.7 Deus primum mobile non solum ut finis, sed ut uerum efliciens et proprius motor mouet.
- 7.9 Coelum est corpus simplex, non compositum ex materia et forma.