71 theses; 71 verified, 0 in draft.
| thesis | Latin | status |
| 3>1 | Sicut esse proprietatum praeceditur ab esse quiditatiuo, ita esse quiditatiuum praeceditur ab esse uniali. | verified |
| 3>2 | Non possumus dicere quod de re precisissime sumpta aliquid praedicetur praedicatione proprie dicta. | verified |
| 3>3 | Qui attingit rem in diffinitione_attingit rem in alteritate. | verified |
| 3>4 | Solus ille qui attingit rem in precisione suae unionis_attingit rem ut est ipsa. | verified |
| 3>5 | Quanto unusquisque modus cognitionis est eminentior, tanto in intellectu disproportionato imperfectior euadit et illi inutilior. | verified |
| 3>6 | Sicut cognitio per demonstrationem habita bomini, pro communi statu quem hic experimur, est perfectissima cognitio, ita simpliciter inter cognitiones est imperf | verified |
| 3>7 | Sicut deus est simpliciter cognitio totius esse, ita intellectus est diffinitio | verified |
| 3>8 | Si theologia theologice tradatur, erit ut de primo subiecto de eo quod est unialiter unum, et de quolibet quod est secundum suum esse uniale tanquam de subiecto | verified |
| 3>9 | Vera methaphysica, tradita methaphysicaliter, est de quolibet quod est uera forma ut de primo subiecto, et de quolibet quod est secundum suum esse formale tanqu | verified |
| 3>10 | Sicut in creatura non ualet consequentia: Est ens, ergo est, ita / in deo non ualet: Est, ergo est ens. | verified |
| 3>11 | Eadem res in creatura ratione suae actualitatis dicitur esse, et ratione suae determinationis dicitur essentia. | verified |
| 3>12 | Sicut angelus necessario componitur ex essentia et esse, ita anima necessario componitur ex substantia et accidente. | verified |
| 3>13 | Contradictoria in natura intellectuali se compatiuntur. | verified |
| 3>14 | Licet sit uera praecedens conclusio, tamen magis proprie dicitur quod in natura intellectuali non sint contradictoria, quam quod se compatiantur. | verified |
| 3>15 | Contradictoria coincidunt in natura uniali. | verified |
| 3>16 | Rationabiliter posuit Aristoteles in suis scientiis primum principium de quolibet dici alterum contradictoriorum, et de nullo simul. | verified |
| 3>17 | In intellectu est hoc et illud, sed non est hoc extra illud. | verified |
| 3>18 | Ideo in anima apparet incompossibilitas contradictoriorum, quia est prima quantitas, ponens partem extra partem. | verified |
| 3>19 | Vnumquodque in natura intellectuali habet a sua intelligibili unitate et quod quodlibet sibi uniat, et quod immaculatam ac inpermixtam sibi suam seruet propriet | verified |
| 3>20 | Ipseitas uniuscuiusque tunc maxime est ipsa, cum in ipsa ita sunt omnia, ut in ipsa omnia sint ipsa. | verified |
| 3>21 | Per praedictas conclusiones intelligi potest quae sit omiomeria Anaxagorae, quam opifex intellectus distinguit. | verified |
| 3>22 | Nemo miretur quod Anaxagoras intellectum appellauerit immixtum, cum sit maxime mixtus, quia maxima mixtio coincidit cum maxima simplici- | verified |
| 3>23 | Sicut formae substantiales in secundo mundo sunt per modum accidentium, ita formae accidentales sunt in primo mundo per modum substantiarum. | verified |
| 3>24 | Non potest dici quod in intellectu ideae, uerbi gratia, ignis, aquae, et aeris sint tres ideae, sed oportet dicere quod sunt ternarius. | verified |
| 3>25 | Nisi destruamus naturam intellectualem, non possumus intelligere ideas numerari, nisi per intimationem ideae numeri per re/liquas, sicut est cuiuslibet per omne | verified |
| 3>26 | Ex praecedentibus conclusionibus potest intelligi qui sit formalis numerus, quem dixit Pythagoras esse principium omnium rerum. | verified |
| 3>27 | Quinque ponenda sunt prima praedicamenta: Vnum, Substantia, Quantitas, Qualitas, et Ad aliquid. | verified |
| 3>28 | Rectius ad quinque suprascripta reducitur entium diuersitas quam ad decem quae Architas primum, deinde Aristoteles posuit, uel quinque quae ponit Plotinus, uel | verified |
| 3>29 | Ratio predicamenti unius est absoluta praecisio ab omni extraneo. | verified |
| 3>30 | Ratio praedicamenti substantiae est unita perfectio inparticipatae substantiae. | verified |
| 3>31 | Ratio praedicamenti quantitatis est extrapositio partis ad partem. | verified |
| 3>32 | Ratio praedicamenti qualitatis est ueritas denominationis per inherentem participationem. | verified |
| 3>33 | Ratio praedicamenti ad aliquid est esse imaginarium. | verified |
| 3>34 | Nullum est praedicatum formale inparticipatum_quod partialiter praedicari non possit de intelligentia. | verified |
| 3>35 | Sicut de solo intellectu uere dicitur quod est ignis, et quod est aqua, quod est motus, et quod est status, ita de sola anima uere dicitur quod frigefit, quod c | verified |
| 3>36 | Sicut intellectus dei unitatem multiplicat, ita anima intellectus multitudinem quantificat et extendit. | verified |
| 3>37 | Primum intelligibile cum primo intellectu, et primum scibile cum primo sciente, coincidit. | verified |
| 3>38 | In animis deterioris notae est ratio per modum sensus; in animis sublimioribus est sensus per modum rationis. | verified |
| 3>39 | Dictum illud mirabile illius barbari, nympharum et demonum consortis, de .clxxxiiii. mundis in figura triangulari cum tribus unitatibus angularibuset una media | verified |
| 3>40 | Posse animam per uiam purgatoriam, absque alio studio uel in/uestigatione, per solam modicam et facillimam collationem et aduertentiam super iam desuper habita | verified |
| 3>41 | Sicut se habet sensus communis in cognitione accidentalium qualitatum_et quantitatis materialis, ita se habet ratio in cognitione substantialium qualitatum et q | verified |
| 3>42 | Infinitas dei per superexcedentiam ad esse intellectuale et uiam mysticae theologiae probari potest, et ad id probandum omnis alia uia inefficax est. | verified |
| 3>43 | Actus quo foelicitatur natura angelica et rationalis ultima foelicitate, nec est actus intellectus, nec uoluntatis, sed est unio unitatis quae est in alteritate | verified |
| 3>44 | Aristoteles in libro Methaphysicae de deo non tractat nisi in ultimo capitulo duodecimi quod incipit: Considerandum est etiam utronam modo uniuersum habet bonum | verified |
| 3>45 | Ordo librorum Methaphysicae post naturales, eo modo quo eos ordinauit Aristoteles, secundum nullum processum, siue compositiuum siue resolutiuum, potest esse re | verified |
| 3>46 | Dato quocunque obiecto practicabili, nobilior est operatio quae eum practicat quam quae eum contemplatur, si caetera sint paria. | verified |
| 3>47 | Melius potest saluare textus Aristotelis qui dicit omnem animam esse immortalem, quam qui dicit omnem animam esse mortalem. | verified |
| 3>48 | Praeter tria demonstrationis genera, quia, propter quid, et simpliciter, quae ponunt Aristoteles et commentator, datur quartum genus demonstrationis quae dici p | verified |
| 3>49 | Magis improprie dicitur de deo quod sit intellectus uel intelligens, quam de anima rationali quod sit angelus. | verified |
| 3>50 | Sola materia sufficit ad id saluandum, cuius gratia Aristoteles et alii philosophi priuationem inter principia naturalia posuerunt. | verified |
| 3>51 | Tria sunt principia rerum naturalium: materia, motus, et forma. | verified |
| 3>52 | Eadem est scientia de deo, homine, et materia prima, et qui de uno scientiam habuerit, habebit et de reliquis, seruata proportione extremi ad extremum, medii ad | verified |
| 3>53 | Qui primam materiam negat, nec sensui contradicit, nec rationem physicam negat. | verified |
| 3>54 | Ad probandum primam materiam esse, magis certificat uel uia numerorum, uel uia catholicae philosophiae, quam ulla ratio physica in qua sensus habeat introitum. | verified |
| 3>55 | Qui ordinem hebraicae linguae profunde et radicaliter tenuerit, atque illum proportionabiliter in scientiis seruare nouerit, cuiuscunque scibilis perfecte inuen | verified |
| 3>56 | Praeter distinctionem rei et rationis ponenda est distinctio tertia, quam ego appello inadequationis. | verified |
| 3>57 | Species inimicitiae quae a lupo ad ouis aestimatiuam multiplicantur, non accidentis alicuius, sed substantiae species sunt. | verified |
| 3>58 | Formalitas est adaequatum obiectum intellectus. | verified |
| 3>59 | Vbicunque datur aliqua natura composita ex pluribus naturis actu in ea remanentibus, semper in ea nobilior est substantialiter, aliae accidentaliter. | verified |
| 3>60 | Nihil intelligit actu et distincte anima, nisi se ipsam. | verified |
| 3>61 | Tota substantia animae rationalis est pars intellectualis. | verified |
| 3>62 | Anima seipsam semper intelligit, et se intelligendo quodammodo omnia entia intelligit. | verified |
| 3>63 | Quamuis in anima ita sit actu natura intellectualis per quam cum angelo conuenit, sicut est natura rationalis per quam ab eo distinguitur, nihil tamen intrinsec | verified |
| 3>64 | Intellectualis natura, quae est in anima rationali supra naturam rationalem, praecise differt a natura intellectuali pura sicut differt pars a toto. | verified |
| 3>65 | Quia intellectus animalis differt ab intellectu intellectuali ut pars media, non ut pars tantum, ideo intellectuali totalitati magis parificatur. | verified |
| 3>66 | Potest anima per extrinsecam informationem ad hoc deuenire, ut omnia per substantialem suam formam indiuisibiliter intelligat. | verified |
| 3>67 | Cuilibet seriei animarum unus correspondet purus intellectus. | verified |
| 3>68 | Omnes animae coelestes in primo intellectu unum sunt. | verified |
| 3>69 | Rationabile est secundum philosophiam omnem seriem animalem in proprio beatificari intellectu; quod tamen non assertiue sed probabiliter dictum sit. | verified |
| 3>70 | Cum tres fuerint qui dicerent omnia esse unum: Zenophanes, Parmenides, et Melissus, uidebit qui diligenter eorum dicta perscrutabitur, Zenophanis unum illud ess | verified |
| 3>71 | Empedocles per litem et amicitiam in anima nihil aliud intelligit quam potentiam sursum ductiuam et deorsum ductiuam in ea, quas ego credo proportionari in scie | verified |