Thesis 3>25
Latin
Nisi destruamus naturam intellectualem, non possumus intelligere ideas numerari, nisi per intimationem ideae numeri per reliquas, sicut est cuiuslibet per omnes.
English
Short of destroying the intellectual nature, the only way we can understand the ideas as numbered is through the number-idea being intimated by the rest of the ideas, the way any single idea is intimated through all the others.
Sense checked; no further crux.
Farmer's cross-references
- 3>24 Non potest dici quod in intellectu ideae, uerbi gratia, ignis, aquae, et aeris sint tres ideae, sed oportet dicere quod sunt ternarius.
- 3>26 Ex praecedentibus conclusionibus potest intelligi qui sit formalis numerus, quem dixit Pythagoras esse principium omnium rerum.
- 3>27 Quinque ponenda sunt prima praedicamenta: Vnum, Substantia, Quantitas, Qualitas, et Ad aliquid.
- 3>28 Rectius ad quinque suprascripta reducitur entium diuersitas quam ad decem quae Architas primum, deinde Aristoteles posuit, uel quinque quae
- 3>29 Ratio predicamenti unius est absoluta praecisio ab omni extraneo.
- 3>30 Ratio praedicamenti substantiae est unita perfectio inparticipatae substantiae.
- 3>31 Ratio praedicamenti quantitatis est extrapositio partis ad partem.
- 3>32 Ratio praedicamenti qualitatis est ueritas denominationis per inherentem participationem.
- 3>33 Ratio praedicamenti ad aliquid est esse imaginarium.
- 4>5 Attributales perfectiones nec in deo, nec secundum se quiditatiue sumptae, dicunt diuersas rationes in recto, et principaliter diffinibiles
- 7>9 Per arithmeticam non materialem, sed formalem, habetur optima uia ad prophetiam naturalem.