Pico della Mirandola, Conclusiones (1486) SectionsThe thirteen condemnedScholarshipMethod

28 Hebrew Cabalists

47 theses; 47 verified, 0 in draft.

thesisLatinstatus
28.1Sicut homo et sacerdos inferior sacrificat deo animas animalium irrationalium, ita Michael sacerdos superior sacrificat animas animalium rationalium.verified
28.2Nouem sunt angelorum hierarchiae_quarum nomina Cherubim, Seraphim, Hasmalim, Haiot, Aralim, Tarsisim, Ophanim, Tephsarim, Isim.verified
28.3Quamuis nomen ineffabile sit proprietas clementiae, negandum tamen non est quin contineat proprietatem iudicii.verified
28.4Peccatum Adae fuit truncatio regni a caeteris plantis.verified
28.5Cum arbore scientiae boni et mali, in qua peccauit primus homo, creauit deus saeculum.verified
28.6Magnus aquilo fons est animarum omnium simpliciter, sicut alu dies quarundam et non omnium.verified
28.7Cum dicit Salomon in oratione sua in libro Regum: Exaudi o_coelum, per coelum lineam uiridem debemus intelligere quae gyrat uniuersum.verified
28.8Animae a tertio lumine ad quartam diem, et inde ad quintam descendunt, inde exeuntes corporis noctem subintrant.verified
28.9Per sex dies geneseos habemus intelligere sex extremitates aedificii procedentes a Bresith, sicut procedunt cedri a Libano.verified
28.10Rectius dicitur quod paradisus sit totum aedificium quam quod sit decima, et in medio eius est collocatus magnus Adam, qui est Tipheret.verified
28.11Dictum est ex Heden exire fluuium qui diuiditur in quatuor capita, ad significandum quod ex secunda numeratione procedit tertia, quae in quartam, quintam, sextaverified
28.12Verum erit omnia pendere ex fato, si per fatum, fatum supremum intellexerimus.verified
28.13Qui nouerit in Cabala mysterium portarum intelligentiae, cognoscet mysterium magni lobelei.verified
28.14Qui nouerit proprietatem meridionalem in dextrali coordinatione, sciet cur omnis profectio Abraam semper fit uersus austrum.verified
28.15Nisi nomen Abraam < DINNIAN>, id est he addita, fuisset, Abraam non generasset.verified
28.16Omnes ante Moysen prophetarunt per ceruam unicornem.verified
28.17Vbicunque in scriptura fit mentio amoris maris_et feminae_nobis mystice designatur coniuncto Tipheret et Chieneseth Israhel, uel Beth et Tipheret.verified
28.18Qui media nocte cum Tipheret copulabitur, prospera erit ei omnis generatio.verified
28.19Eaedem sunt litterae nominis cacodemonis qui est princeps mundi huius et nominis dei Triagrammaton, et qui sciuerit ordinare transpositionem deducet unum ex aliverified
28.20Cum fiet lux speculi non lucentis sicut speculi lucentis, erit nox sicut dies, ut dicit Dauid.verified
28.21Qui sciet proprietatem quae est secretum tenebrarum, sciet cur mali demones plus in nocte quam die nocent.verified
28.22Licet fiat multiplex coordinatio curruum, tamen inquantum attinet ad phylacteriorum mysterium duo sunt currus ordinandi, ita ut ex secunda, tertia, quarta, quinverified
28.23Supra proprietatem penitentiae non est utendum uerbo dixit.verified
28.24Cum dixit Iob, qui facit pacem in excelsis suis, aquam intellexit australem et ignem septentrionalem, et praefectos illorum de quibus non est ultra dicendum.verified
28.25Idem est bresith, id est in principio creauit, ac si dixisset in sapientia creauit.verified
28.26Quod dixit Anchelos chaldeus becadmin, id est cum aeternis uel perverified
28.27Sicut congregatio aquarum est iustus, ita mare ad quod tendunt omnia flumina est diuinitas.verified
28.28Per uolatile quod creatum est die quinta, debemus intelligere angelos mundanos qui hominibus apparent, non eos qui non apparent nisi in spiritu.verified
28.29Nomen dei quatuor litterarum, quod est ex mem, sade, pe, et sa/de, regno Dauidis debet appropriari.verified
28.30Nullus angelus habens sex alas unquam transformatur.verified
28.31Data est circumcisio ad liberationem a uirtutibus immundis quae in circuitu ambulant.verified
28.32Ideo circumcisio fit octaua die, quia est superior quam sponsa uniuersalizata.verified
28.33Nullae sunt litterae in tota lege quae in formis, coniunctionibus, separationibus, tortuositate, directione, defectu, superabundantia, minoritate,verified
28.34Qui intellexerit cur sit dictum quod Moyses abscondit faciem suam, et quod Ezechias uertit facies suas ad parietem, sciet quae esse debeat orantis habitudo et dverified
28.35Nulla res spiritualis descendens inferius operatur sine indumento.verified
28.36Peccatum Soddomae_fuit per truncationem ultimae plantae.verified
28.37Per secretum orationis antelucanae, nihil aliud debemus intelligere quam proprietatem pietatis.verified
28.38Sicut extrinsecus timor est inferior amore, ita intrinsecus est superior amore.verified
28.39Ex praecedenti conclusione intelligitur cur in Genesi a timore laudatur Abraam, quem tamen scimus per proprietatem pietatis omnia fecisse ex amore.verified
28.40Quotienscunque ignoramus proprietatem a qua est influxus super petitione quam petimus, ad dominum naris recurrendum est.verified
28.41Omnis anima bona_est anima noua ueniens ab oriente.verified
28.42Ideo Ioseph ossibus tantum sepultus est et non corpore, quia eius ossa erant uirtutes et militie arboris superioris uocati Sadich influentis ad terram superioreverified
28.43Ideo Moysis sepulchrum nemo nouit, quia exaltatus est in Iobeleo superiore, et super Iobeleum misit radices suas.verified
28.44Cum anima comprehenderit quicquid poterit comprehendere, et coniungetur animae superiori, expoliabit mdumentum terrenum a se, et extirpabitur de loco suo et converified
28.45Sapientes Israhel post cessationem prophetiae per spiritum, prophetarunt per filiam uocis.verified
28.46Non punitur Rex terrae in terra, quin prius humilietur militia coelestis in coelo.verified
28.47Per dictionem AMEN ordo habetur expressus quomodo numerationum procedant influxus.verified