31 theses; 31 verified, 0 in draft.
| thesis | Latin | status |
| 10>1 | Sicut secretam magiam a nobis primum ex Orphei hymnis elicitam_fas non est in publicum explicare, ita nutu quodam, ut in infrascriptis fiet conclusionibus, eam | verified |
| 10>2 | Nihil efficacius hymnis Orphei in naturali magia, si debita musica, animi intentio, et caeterae circumstantiae quas norunt sapientes, fuerint adhibitae. | verified |
| 10>3 | Nomina deorum quos Orpheus canit non decipientium demonum, a quibus malum et non bonum prouenit. Sed naturalium uirtutum diuinarumque sunt nomina, a uero deo in | verified |
| 10>4 | Sicut hymni Dauid operi Cabalae mirabiliter deseruiunt, ita hymni Orphei operi uerae, licitae, et naturalis magiae. | verified |
| 10>5 | Tantus est numerus hymnorum Orphei, quantus est numerus cum quo deus triplex creauit saeculum, sub quaternarii pythagorici forma numeratus. | verified |
| 10>6 | Quarumcunque uirtutum naturalium uel diuinarum eadem est proprietatis analogia, idem etiam nomen, idem hymnus, idem opus, seruata proportione. Et qui tentauerit | verified |
| 10>7 | Qui nescierit perfecte sensibiles proprietates per uiam secretae analogiae intellectualizare, nihil ex hymnis Orphei sanum intelliget. | verified |
| 10>8 | Qui profunde et intellectualiter diuisionem unitatis uenereae in trinitatem gratiarum, et unitatis fatalis in trinitatem parcarum, et unitatis Saturniae in trin | verified |
| 10>9 | Idem sunt curetes apud Orpheum, et potestates apud Dionysium. | verified |
| 10>10 | Qui praecedentis conclusionis opus attentauerit, adhibeat opus cabalae secundum appropriata timori Isaac. | verified |
| 10>11 | Frustra Palemonem et Leucotheam adibit, qui Nereum non attraxerit, nec Nereum attrahet qui circa primariam animalem trinitatem operatus non fuerit. | verified |
| 10>12 | Per octonarium numerum hymnorum maritimorum corporalis naturae nobis proprietas designatur. | verified |
| 10>13 | Idem est Typhon apud Orpheum, et Zamael in Cabala. | verified |
| 10>14 | Siquis in opere precedentis conclusionis intellectualiter operabitur, per meridiem ligabit septentrionem; si uero mundialiter per totum operabitur, iudicium sib | verified |
| 10>15 | Idem est nox apud Orpheum_et ensoph in Cabala. | verified |
| 10>16 | Ex praecedenti conclusione potest quis rectius exponere quam exponat Proclus quid sibi uelit illud dictum theologi inducentis opificem mundi noctem consulentem | verified |
| 10>17 | Ex eisdem dictis potest intelligi cur in Symposio a Diotima Porus consilii filius, et Iesus in sacris litteris angelus magni consilii, nominetur. | verified |
| 10>18 | Anima aquea, ut inferiora generat, superiora contemplatur in seipsa se sistit, triplici hymno maris, Neptunni, et oceani ab orpheo decantatur. | verified |
| 10>19 | Nihil habebit firmum in opere qui vestam non attraxerit. | verified |
| 10>20 | Per septennarium hymnorum paternae menti attributorum, Protogoni, Palladis, Saturni, Veneris, Rheae, Legis, Bacchi, potest intelligens et profundus contemplator | verified |
| 10>21 | Opus praecedentium hymnorum nullum est sine opere Cabale, cuius est proprium practicare omnem quantitatem formalem, continuam et discre- | verified |
| 10>22 | Qui heroas in duplices non diuiserit, natiuos et aduentitios, saepe errabat. | verified |
| 10>23 | Qui Apollinem adibit, mediabit opus per Bacchum triethericum, et consumabit per nomen ineffabile. | verified |
| 10>24 | Non inebriabitur per aliquem Bacchum, qui suae musae prius copulatus non fuerit. | verified |
| 10>25 | Per quaternarium hymnorum primae formae mundanae attributorum, sui formabilis natura nobis designatur. | verified |
| 10>26 | Qui perfecte in animam redierit, primae formae suam formam aequa- | verified |
| 10>27 | Qui praecedentis conclusionis opus tentauerit, Iouem adibit tertium ut uiuentem, non ut uiuificantem. | verified |
| 10>28 | Frustra adit naturam et protheum, qui pana non attraxerit. | verified |
| 10>29 | Sicut post uniuersalem animationem est particularis animatio, ita post uniuersalem prouidentiam est particularis prouidentia. | verified |
| 10>30 | Ex praecedenti conclusione sciri potest cur Ouidius, in execratione in Ibin, postquam inuocauit numen quod terram regit et aquam, terram inuocat et Neptunnum. | verified |
| 10>31 | Qui annotauerit diligenter dicta ab aristotele in expositione definitionis de anima, uidebit cur Orpheus Palladi et Veneri uigilantiam attribuerit. | verified |