45 theses; 45 verified, 0 in draft.
| thesis | Latin | status |
| 2.1 | Si spiritus a filio non procederet, a filio non distingueretur. | verified |
| 2.2 | Processus spiritus sancti temporalis attenditur secundum dona gratiae gratum facientia. | verified |
| 2.3 | Contingens rerum quae sunt, erunt, aut fuerunt, existentia ideo deo ab aeterno fuit infallibiliter nota, quia fuit aeternitati eius praesentialiter praeposita. | verified |
| 2.4 | Contingentia ad utrumlibet futurorum cognitorum a deo simul stat cum infallibilitate diuinae scientiae. | verified |
| 2.5 | Quodcunque contingens deus sciuit esse futurum, necessario sciuit illud esse futurum. | verified |
| 2.6 | Ex diuina bonitate potest sumi ratio praedestinationis aliquorum et reprobationis aliorum, et sola diuina uoluntas est ratio quod istos reprobet et illos eligat | verified |
| 2.7 | Licet dei uoluntas consequens semper impleatur, non tamen necessitatem rebus uolitis generaliter imponit. | verified |
| 2.8 | Nec habens gratiam potest, etiam de potentia dei absoluta, deo non esse acceptus ad uitam aeternam, nec non habens esse acceptus. | verified |
| 2.9 | Opus ab anima charitate formata elicitum meretur aeternam gloriam decondigno. | verified |
| 2.10 | Potuerunt tres personae diuinae simul suppositare unam naturam. | verified |
| 2.11 | Virtutes morales et cardinales remanebunt in patria post resurrectionem. | verified |
| 2.12 | Beatitudo est essentialiter in actu intellectus. | verified |
| 2.13 | Sacramenta noue legis sunt causa gratiae, non solum sine qua non, sed per quam. | verified |
| 2.14 | Verum corpus Christi est in coelo localiter, in altari sacramentaliter. | verified |
| 2.15 | Impassibilitas corporum post resurrectionem erit ex pleno dominio animae super corpus. | verified |
| 2.16 | Christus in ultimo iudicio iudicabit non solum in natura humana, sed | verified |
| 2.17 | Licet defendi possit quoquomodo creaturam posse creare, rationabilius tamen est credere potentiam creandi creaturae communicari non posse. | verified |
| 2.18 | Aeuum est subiectiue in angelo beatiori. | verified |
| 2.19 | Non potest esse peccatum in uoluntate, nisi sit defectus in ratione. | verified |
| 2.20 | Non potest per dei potentiam idem corpus esse simul in diuersis locis. | verified |
| 2.21 | Non est sub eadem specie angelorum plurificatio. | verified |
| 2.22 | Deus per speciem non uidetur, sed ipse per suam essentiam intellectui applicatur ut species intelligibilis. | verified |
| 2.23 | Vnum supra ens non addit nisi priuationem diuisionis. | verified |
| 2.24 | Subiectum et propria passio realiter distinguuntur. | verified |
| 2.25 | Forma generatur per accidens. | verified |
| 2.26 | Materia signata_est principium indiuiduationis. | verified |
| 2.27 | Eadem est numero qualitas a principio alterationis usque ad finem. | verified |
| 2.28 | Tota libertas est in ratione essentialiter. | verified |
| 2.29 | In generatione substantiali fit resolutio usque ad materiam primam. | verified |
| 2.30 | Ens dicit immediate decem conceptus ita inter se unitos ut non unius sint, sed ad unum. | verified |
| 2.31 | Essentia et existentia in quolibet creato realiter distinguuntur. | verified |
| 2.32 | De eadem re nullo modo actu distincta extra animam possunt uerificari contradictoria. | verified |
| 2.33 | Materia nullum dicit actum entitatiuum positiuum. | verified |
| 2.34 | Nulla uirtus moralis praeter iustitiam est subiectiue in uoluntate. | verified |
| 2.35 | Haec propositio: Homo est risibilis, non est in secundo modo / dicendi per se. | verified |
| 2.36 | Duo accıdentia solo numero differentia non sunt in eodem subiecto. | verified |
| 2.37 | Grauia et leuia a nullo alio motore mouentur quam uel a generante uel a remouente prohibens. | verified |
| 2.38 | Grauia potius seipsis, quam a seipsis mouentur. | verified |
| 2.39 | Phantasma est agens secundarium et instrumentale in productione speciei intelligibilis. | verified |
| 2.40 | Difficultas intelligendi et ex parte ipsius intellectus et ex parte ipsius intelligibilis prouenire potest. | verified |
| 2.41 | Potentiae animae ab anima realiter distinguuntur. | verified |
| 2.42 | Quiditates in particulari a methaphysico non considerantur. | verified |
| 2.43 | Implicat contradictionem, materiam esse sine forma. | verified |
| 2.44 | Non est ponenda in deo idea materiae primae. | verified |
| 2.45 | Non sunt ponendae ideae generum. | verified |