Pico della Mirandola, Conclusiones (1486) SectionsThe thirteen condemnedScholarshipMethod

1 Albert the Great

16 theses; 16 verified, 0 in draft.

thesisLatinstatus
1.1Species intelligibiles non sunt necessariae, et eas ponere non est bonis peripateticis consentaneum.verified
1.2Corruptis omnibus indiuiduis specie humanae haec est uera: homo est animal.verified
1.3Haec est in quarto modo dicendi per se: homo est homo.verified
1.4In quolibet puncto materiae sunt per habitum inchoationis potestatiuumverified
1.5Forma in intensione et remissione non uarlatur secundum essentiam, sedverified
1.6Anima separata intelligit per species sıbi a principio sui esse concreatas, quibus dum est in corpore aut nunquam aut raro utitur.verified
1.7Sonus fertur secundum esse reale usque ad principium nerui auditiui.verified
1.8Lumen non habet in medio nisi esse intentionale.verified
1.9Organum auditus est neruus expansus ad concauum aunis.verified
1.10Obiectum per se et proprie sensus communis est magnitudo, ut bene dixit Auicenna.verified
1.11Stat speciem cuius dicimur reminisci esse totaliter deperditam et abolitam.verified
1.12Non introducitur uegetalis anima ante sensualem, nec sensualis ante rationalem, sed tota simul.verified
1.13Licet ad receptionem speciei concurrat sensus passiue, ad iudicandum tamen de sensibili actiue concurrit.verified
1.14Corpus mobile est subiectum scientiae naturalis.verified
1.15Corporis in eo quod corpus consideratio ad methaphysicum spectat.verified
1.16Potentia respectiua materiae non addit supra materiam rem, sed rationem.verified