11 theses; 11 verified, 0 in draft.
| thesis | Latin | status |
| 7>1 | Mathematicae non sunt uerae scientiae. | verified |
| 7>2 | Si foelicitas sit in speculatiua perfectione, mathematicae non faciunt ad foelicitatem. | verified |
| 7>3 | Mathematicae scientiae non sunt propter se, sed ut uia ad alias scientias quaerendae. | verified |
| 7>4 | Sicut subiecta mathematicorum, si absolute accipiantur, intellectum nihil perficiunt, ita si ut imagines accipiantur superiorum, immediate nos ad intelligibiliu | verified |
| 7>5 | Sicut dictum Aristotelis de antiquis, dicentis quod ideo errarunt in physica contemplatione, quia mathematice_res physicas tractarunt, uerum esset si illi mater | verified |
| 7>6 | Nihil magis nociuum theologo quam frequens et assidua in mathematicis Euclidis exercitatio. | verified |
| 7>7 | Sicut medicina mouet spiritus principaliter ut regunt corpus, ita musica mouet spiritus ut seruiunt animae. | verified |
| 7>8 | Medicina sanat animam per corpus, musica autem corpus per animam. | verified |
| 7>9 | Per arithmeticam non materialem, sed formalem, habetur optima uia ad prophetiam naturalem. | verified |
| 7>10 | Ioachin in prophetiis suis alia uia non processit quam per numeros formales. | verified |
| 7>11 | Per numeros habetur uia ad omnis scibilis inuestigationem et in/tellectionem; ad cuius conclusionis uerificationem polliceor me ad infrascriptas xxiii. question | verified |