15 theses; 15 verified, 0 in draft.
| thesis | Latin | status |
| 8>1 | Quod dicunt interpretes chaldei super primum dictum Zoroastris, de scala a Tartaro ad primum ignem, nihil aliud significat quam seriem naturarum uniuersi a non | verified |
| 8>2 | Ibidem dico interpretes nihil aliud per uirtutes mysteriales intelligere quam naturalem magiam. | verified |
| 8>3 | Quod dicunt interpretes super dictum secundum Zoroastris, de duplici aere, aqua, et terra, nihil aliud sibi uult nisi quodlibet elementum quod potest diuidi per | verified |
| 8>4 | Ibidem per radices terrae nihil aliud intelligere possunt quam uitam uegetalem, conuenienter ad dicta Empedoclis, qui ponit transanimationem etiam in plantas. | verified |
| 8>5 | Ex dicto illo Zoroastris: Ha ha, hos terra deflet usque ad filios, sequendo expositionem Oziae chaldei, expressam habemus ueritatem de peccato originali. | verified |
| 8>6 | Dicta interpretum Chaldeorum super .xi. amphorismo, de duplici ebriatione, Bacchi et Sileni, perfecte intelligentur per dicta cabalistarum de duplici uino. | verified |
| 8>7 | Quae dicunt interpretes super .xiiii. amphorismo, perfecte intelligentur per ea quae dicunt cabaliste de morte osculi. | verified |
| 8>8 | Magi in .xvii. amphorismo nihil aliud intelligunt per triplex indumentum ex lino, panno, et pellibus, quam triplex animae habitaculum, caeleste, spiritale, et t | verified |
| 8>9 | Poteris ex praecedenti conclusione aliquid intelligere de pelliceis tunicis quas sibi fecit Adam, et de pellibus quae erant in Tabernaculo. | verified |
| 8>10 | Per canem nihil aliud intelligit Zoroaster_quam partem inrationalem animae et proportionalia, quod ita esse uidebit qui diligenter dicta omnia expositorum consi | verified |
| 8>11 | Dictum illud Zoroastris, ne exeas cum transit Lictor < >, / perfecte intelligetur per illud Exodi, quando sunt prohibiti Israhelite exire domos suas in transitu | verified |
| 8>12 | Per Syrenam apud Zoroastrem nihil aliud intelligas quam partem animae rationalem. | verified |
| 8>13 | Per puerum apud interpretes nihil aliud intellige quam intellectum. | verified |
| 8>14 | Per dictum illud Zoroastris, adhuc tres dies sacrificabitis et non ultra, apparuit mihi per arithmeticam superioris merchiaue illos computandi dies, esse in eo | verified |
| 8>15 | Quid sit intelligendum per capras apud Zoroastrem intelliget qui legerit in libro Bair quae sit affinitas capris et quae agnis cum spiritibus. | verified |