Pico della Mirandola, Conclusiones (1486) SectionsThe thirteen condemnedScholarshipMethod

6 Giles of Rome

11 theses; 11 verified, 0 in draft.

thesisLatinstatus
6.1Potentia generandi in diuinis nec est essentia diuina precise et absolute sumpta, nec relatio uel proprietas, nec constitutum ex ambobus, nec alterum istorum cuverified
6.2Theologia nec est practica nec speculatiua, sed affectiua.verified
6.3Deus sub ratione glorificatoris est subiectum in Theologia.verified
6.4Pater et filius non solum duo spirantes, sed etiam duo spiratores dici possunt.verified
6.5Angeli non fuerunt creati in gratia.verified
6.6Ideo angelus est obstinatus et inpenitens, quia subtracti sunt ei diuini impetus speciales.verified
6.7Superior angelus illuminat inferioremnon quia ei uel obiectum presentet luminosum, uel quod in se est unitum illi particulariset et diuidat, sed quia inferiorisverified
6.8Sensus gustus, ut gustus est, non solum saporabile, sed humidum percipit.verified
6.9Calor, si sit etiam separatus, ignem generare poterit.verified
6.10Ad hoc, quod aliqua scientia alteri non subalternetur, sufficit quod faciat reductionem ad per se nota in suo genere abstractions.verified
6.11Dato uacuo, si aliquid in eo moueatur, in instanti mouebitur.verified