Pico della Mirandola, Conclusiones (1486) SectionsThe thirteen condemnedScholarshipMethod

4 Scotus

22 theses; 22 verified, 0 in draft.

thesisLatinstatus
4.1Charitas non est distinctus habitus ab habitu gratiae, quo mediante spiritus sanctus animam inhabitat.verified
4.2Idea lapidis non est aliud quam lapis productus a diuino intellectu in esse intelligibili, quod est esse secundum quid, existens in mente diuina sicut cognitum verified
4.3Qui dixerit personas in diuinis absolutis proprietatibus distingui, catholicae ueritati non repugnabit.verified
4.4In Christo fuerunt duo esse.verified
4.5Praxis est operatio alterius potentiae ab intellectu, apta nata conformiter elici rationi rectae ad hoc: ut sit recta.verified
4.6Vnumquodque indiuiduum est indiuiduum per propriam differentiam indiuidualem, quae dicitur hecheitas.verified
4.7Ens dicitur de deo et creatura uniuoce in quid.verified
4.8Ens de suis passionibus et ultimis differentiis quiditatiue non praedicatur.verified
4.9In Christo non fuit scientia acquisita.verified
4.10In appetitu superiore ponendae sunt uirtutes.verified
4.11Gratia est subiectiue in uoluntate, non in essentia animae.verified
4.12Corpus Christi ex se fuit impassibile.verified
4.13De potentia dei absoluta possibile est culpam originalem deleri sine infusione gratiae.verified
4.14Post passionem Christi potuerunt cerimonialia ueteris legis sine peccato obseruari.verified
4.15Per haec uerba precise (Hoc est corpus meum), non expressis uerbis precedentibus, scilicet pridie quam pateretur, non potest consecrari.verified
4.16Relatio creaturae ad deum est idem realiter fundamento, distincta formaliter et ex natura rei.verified
4.17Quaelibet alia relatio a fundamento realiter distinguitur.verified
4.18Aliquid potest mouere seipsum de actu uirtuali ad actum formalem.verified
4.19Actus intelligendi ab obiecto et intellectu tanquam duobus agentibus partialibus, ut quod causatur.verified
4.20Actus intelligendi nobiliori modo causatur ab intellectu quam ab obiecto, quodcunque sit obiectum, modo non sit beatificum.verified
4.21Substantia non cognoscitur per speciem propriam.verified
4.22Habitus actum producit ut causa partialis effectiua.verified