8 theses; 8 verified, 0 in draft.
| thesis | Latin | status |
| 21.1 | Intellectus agens nihil est aliud quam pars animae quae sursum manet et non cadit. | verified |
| 21.2 | Anima habet apud se rerum species, et excitatur tantum ab extrinsecis rebus. | verified |
| 21.3 | Ad complementum praecedentis conclusionis, quam non solum Adelandus, sed omnes Mauri dicunt, dico ego illas species actu et substantialiter esse in parte quae n | verified |
| 21.4 | Maior pars rerum quae in somnis innotescunt aut per purgationem animae, aut per indemoniationem, aut per meram spiritus reuelationem innotescunt. | verified |
| 21.5 | Quod scribit Tabet Chaldeus de dormitione super epar in reuelatione somniorum recte intelligetur si ad hoc dictum dicta Platonis in Timeo concordauerimus. | verified |
| 21.6 | Quia sicut dixit Abdala, videre somnia est fortitudo imaginationis, intelligere ea est fortitudo intellectus, ideo qui uidet ea ut plurimum non intelligit ea. | verified |
| 21.7 | Anima est fons motus et gubernatrix materiae. | verified |
| 21.8 | Transcorporationem animarum crediderunt omnes sapientes Indorum, Persarum, Aegyptiorum, et Chaldeorum. | verified |