26 theses; 26 verified, 0 in draft.
| thesis | Latin | status |
| 9>1 | Tota Magia quae in usu est apud modernos, et quam merito exterminat ecclesia, nullam habet firmitatem, nullum fundamentum, nullam ueritatem, quia pendet ex manu | verified |
| 9>2 | Magia naturalis licita est et non prohibita, et de huius scientiae uniuersalibus theoricis fundamentis pono infrascriptas conclusiones secundum propriam opinion | verified |
| 9>3 | Magia est pars practica scientiae naturalis. | verified |
| 9>4 | Ex ista conclusione_et conclusione paradoxa dogmatizante .xlvii. sequitur quod magia sit nobilissima pars scientiae naturalis. | verified |
| 9>5 | Nulla est uirtus in caelo_aut in terra seminaliter et separata quam et actuare et unire magus non possit. | verified |
| 9>6 | Quodcunque fiat opus mirabile, siue sit magicum, siue cabalisticum, siue cuiuscunque alterius generis, principalissime referendum est in deum gloriosum et bened | verified |
| 9>7 | Non potuerunt opera Christi uel per uiam magiae uel per uiam cabalae fieri. | verified |
| 9>8 | Miracula Christi non ratione rei factae, sed ratione modi faciendi, suae diuinitatis argumentum certissimum sunt. | verified |
| 9>9 | Nulla est scientia quae nos magis certificet de diuinitate Christi. quam magia et cabala. | verified |
| 9>10 | Quod magus homo facit per artem, fecit natura naturaliter faciendo hominem. | verified |
| 9>11 | Mirabilia artis magicae non sunt nisi per unionem et actuationem eorum quae seminaliter et separate sunt in natura. | verified |
| 9>12 | Forma totius magicae uirtutis est ab anima hominis stante, et non cadente. | verified |
| 9>13 | Magicam operari non est aliud quam maritare mundum. | verified |
| 9>14 | Siqua est natura immediata nobis quae sit uel simpliciter_uel saltem ut multum rationaliter rationalis, magicam habet in summo, et eius participatione potest in | verified |
| 9>15 | Nulla potest esse operatio magica alicuius efficaciae nisi annexum habeat opus cabalae, explicitum uel implicitum. | verified |
| 9>16 | Illa natura quae est orizon temporis aeternalis_est proxima mago, sed infra eum. | verified |
| 9>17 | Illius naturae quae est orizon temporis et aeternitatis propria est magia, inde est petenda per modos debitos, notos sapientibus. | verified |
| 9>18 | Illius natura quae est orizon aeternitatis temporalisest mago proxima, sed super eum, et ei propria est cabala. | verified |
| 9>19 | Ideo uoces et uerba in magico opere efficaciam habent, quia illud in quo primum magicam exercet natura, uox est dei. | verified |
| 9>20 | Quaelibet uox uirtutem habet in magia, inquantum dei uoce formatur. | verified |
| 9>21 | Non significatiuae uoces plus possunt in magia quam significatiue; et rationem conclusionis intelligere potest qui est profundus ex praecedenti conclusione. | verified |
| 9>22 | Nulla nomina ut significatiua, et inquantum nomina sunt singula et per se sumpta, in magico opere uirtutem habere possunt, nisi sint hebraica, uel inde proxime | verified |
| 9>23 | Quilibet numerus praeter ternarium et denarium sunt materiales / in magia; isti formales sunt, et in magica arithmetica sunt numeri numerorum. | verified |
| 9>24 | Ex secretioris philosophiae principiis necesse est confiteri plus posse caracteres et figuras in opere Magico, quam possit quaecunque qualitas materialis. | verified |
| 9>25 | Sicut caracteres sunt proprii operi magico, ita numeri sunt proprii operi cabalae, medio existente inter utrosque et appropriabili per declinationem ad extrema | verified |
| 9>26 | Sicut per primi agentis influxum, si sit specialis et immediatus, fit aliquid quod non attingitur per mediationem causarum, ita per opus cabale, si sit pura cab | verified |