15 theses; 15 verified, 0 in draft.
| thesis | Latin | status |
| 20.1 | Primum intelligibile non est extra primum intellectum. | verified |
| 20.2 | Non tota descendit anima quum descendit. | verified |
| 20.3 | Omnis uita est immortalis. | verified |
| 20.4 | Anima quae peccauit uel in terreno uel in aereo corpore post mortem bruti uitam uiuit. | verified |
| 20.5 | Anima irrationalis est idolum animae rationalis, ab ea dependens sicut lumen 2 sole. | verified |
| 20.6 | Ens, uita, et intellectus in idem coincidunt. | verified |
| 20.7 | Foelicitas hominis ultima est cum particularis intellectus noster totali primoque intellectui plene coniungitur. | verified |
| 20.8 | Ciuiles uirtutes uirtutes simpliciter non sunt appellandae. | verified |
| 20.9 | Non fit assimilatio ad diuina per uirtutes etiam purgati animi nisi dispositiue. | verified |
| 20.10 | In ratione similitudines rerum sunt et species, in intellectu uere ipsa entia. | verified |
| 20.11 | Consumatae uirtutis est etiam primos motus amputare. | verified |
| 20.12 | Improprie dicitur quod intellectus ideas inspiciat uel intueatur. | verified |
| 20.13 | Quae necessaria animali sunt, necessaria possunt dici, sed non bona. | verified |
| 20.14 | Sicut accidentalis foelicitas animaduersione indiget, ita substantialis foelicitas per carentiam animaduersionis non solum non deperditur, sed | verified |
| 20.15 | Homo qui ad foelicitatem iam peruenit per frenesim aut litargiam ab ea non impeditur. | verified |