5 theses; 5 verified, 0 in draft.
| thesis | Latin | status |
| 19.1 | Intellectus possibiles qui illuminantur tantum plures sunt; agentes participati illuminantes et illuminati plures quoque sunt; agens illuminans tantum unus. | verified |
| 19.2 | Intellectus agens illuminans tantum credo sit illud apud Themistium quod est matatron in cabala. | verified |
| 19.3 | Scientia de anima est media inter scientias naturales et diuinas. | verified |
| 19.4 | Praeter duas species demonstrationis quia quas ponit Aristoteles, tertia alia ponenda est, et est cum una proprietas per coeuam proprietatem demonstratur. | verified |
| 19.5 | Propositio est per se cum uel subiectum diffinit praedicatum, uel praedicatum subiectum, uel ambo diffiniuntur per idem tertium. | verified |