Monday 30. Of September we landed, and went into the Briel.
Index Card
Monday 30. Of September we landed, and went into the Briel. - Spirit Actions. Records discernment, scrying apparition, ritual apparatus, alchemy nature, apocalypse reform: d.
Summary
Records discernment, scrying apparition, ritual apparatus, alchemy nature, apocalypse reform: d. Oremus constanter, &c.
True & Faithful Relation: Liber Peregrinationis excerpts
LIBER PEREGRINATIONIS
discernment,scrying_apparition,ritual_apparatus,alchemy_nature,apocalypse_reform
Brielæ, Octobris 2, Mane Hora 9. Die Mercurii. E.K. Nihil apparet in Lapide; neque Cortina; neque aliud quid. Oremus constanter, &c. Apparet Domus magna cum multis pinnaculis, valde elegantibus. Et pavimentum videtur esse multis innatis lapidibus distinctum & videntur multi esse gradus per quos ascenditur: & videtur esse arca viridis ex dextra parte, & ex altera parte esse vallis, & rivulus ex alia. Pars quæ versus solem est, videtur quasi noviter reformata. Et circa introitum est rotundum quoddam ædificium: fenestæ non sunt similes nostris, sed quasi essent Templotum fenestræ. A.L. Dixit quod videtur esse illa arx Regia, quæ Cracoviæ est. E.K. Subito descendit ignis & per totum lapidem apparet. Jam venit Cortina solita ante domum istam. Vox. Garil zed masch, ich na gel galaht gemp gal noch Cubanladan. E.K. Jubanladaa. h jam apparet supra Chrystallum: & Chrystallus videtur esse permagnus. Jub. Deus numeravit & dies tuos & posteritatem. [E.K. Respicit A.L.] E.K. Jam recessit a Chrystallo versus caput ipsius A.L. Jub. Et a pectine tuo non cadet Capillus non numeratus. Omnia bene se habent. [Hoc dixit de statu rerum A.L. apud Lask.] Ecce habes vim resistendi: Ast contra legionem pugno. D. Perditio te novit, & numeravit annos tuos, & incipit esse fortis: Quia illi est Potestas data, Infernus aperit os suum contra vos, quia sciunt, quòd vos glorificati eritis in Deo. Ego vici quintum sigillum, & mihi jam resistitur in sexto. Quæ Deus facit, non participant cum humano judicio. Ecce nun c Discipulos suos congregavit, & docet. O Clum & terra quam magnæ sunt miseriæ, quæ vexabunt unum & polluent alterum? Quia boni Angeli cadent cum illo & Cli Christum metuent. Sed illi ad tempus cadent, non in perpetuum. D. Salvo judicio Ecclesiæ Catholic Orthodoxæ, videtur mihi quòd Job de ejusmodi Angelorum timore, sive casu, & restitutione, sive purgatione prophetaverit, Cap. 41. ubi etiam addit de miraculis ejusdem: sub ipso erant radii solis, & sternet sibi aurum quasi lutum. Antea dixerat. Cum suolatus fuerit timebunt Angeli, & territi purgabuntur, &c. D. O Deus quam terribile futurum est tempus illud, &c. Jub...... Scribas Dei mysteria, & Deo gratias agatis pro vestro salvo statu: Quia mare illis abundabat contra vos, & multi perierunt. Ejus potentia prævalebat, & commutavit vestrum cursum in locum illis incognitum: quia ab illis non erat expectatus. Sed fugite ab hac terra, quia Maledictio Dei est super illam. Cum illo est una veritas: Ille quibus duabus viis erat, non placet Deo. Qui ad finem usque perdurat, quiescit cum gaudio. Sed ille qui pedem non ponit inter Scorpiones non potest intrare super Gozlach. D. Quid hoc? Jub...... Gaudium in vera sapientia. Jub...... Hoc nostrum est Manna, quo alimur. Sed ego sum sanctificatus per Creationem, Institutionem & ex Divina voluntate. Idcirco vos sanctifico: non cum mea propria sanctificatione, sed illius Justitia, qui meam originem sanctificat. Estote Montes in Fide, sed quasi infantes patientia. Facite quod Justum est, & ne oblivi in tradatis vestram Justitiam. E.K. Infinitæ quasi locustæ vel Arancæ cum faciebus humanis illum circumvolitant, & quasi ignem in illum evomunt. Jub...... Et levavit se contra vos. [Tollendo Crucem suam.] Jub...... Fiat Justitia ejus. E.K. Jam avolant præcipites, & quasi deorum ruentes. Jub...... Cavete a stramine: quia incensum, tota domum incendit. D. Quem sensum hic perpendemus nos: Mysticum ne, an materialem? Jub...... Hominum fragilissimarum. Diabolus cum illis fraudulenter operatur: magna est merces quietis, Sed qui apperit fores contentioni, intromittit Serpentem. Maledicti sunt invidi: Quia illi sunt benedicti qui se mutuo diligunt. Pax inter vos sit; quia est necessaria. Quia pacis inimici sunt potentes contra vos. E.K. Jam loquendo, videtur minor & minor paulatim fieri. D. De nostro decessu ex Anglia quid randem jam Regina & sui consiliarii statuerunt? Jub...... Aperit os suum, sed liquor non est satis frigidus. Jam est intus calida, neq; restingui potest. Corda sui populi do fall away. Her arms are weakened, her legs weaker, her shooes are full of sorrow. E.K. The furious Monsters assaile him again. Jub...... Quis est, qui potest vivere, si transgrediatur preceptum Dei? Vel quid de illis judicare velis, whom God imputeth sin unto? E.K. They assaile him again, and he putteth his Crosse toward them. Jub...... Their misery beginneth, and shall have no end, till he that sitteth here do end it. E.K. The Monsters assaile him still. Jub...... The wall must be broken down, and then shall it be said. Happy art thou which hast dwelt amongst us. But if thou live righteously, and ascend the slippery mountain, Then shall God be merciful to them for thy sake. Because thou mayest be beloved, where thou art now despised, and hast vanquished thy enemies, with the truth of vertue. He that entred into the lowest hell, and shed his blood for your sins, be merciful unto you, and give you peace; which is the spirit of Patience, that you may live, not like men, but as those that do separate themselves from the world, to the true contemplation of God his mercies. E.K. Jam intrat in Caput, A.L. cum flamma ignis. D. Omnis laus, honor, & gloria fir Deo nostro Omnipotenti vivo & vero. Amen.